- THAPSUS
- THAPSUSoppis. Siciliae vetus in peninsula situm non procul a Syracusis, plana et quam minimum a mari eminens, adeo, ut undis mersa videatur; unde et nomen ἀπὸ τȏυ θάπτεςθαι, quod in mari quodammodo sepulta videatur. Unde Virgil. l. 3. Aen. v. 698.---- Thapsumque iacentem.Ita vulgus Grammaticorum. Thapsi vero nomen e Phoenicio thapsiha sumptum, putat Bochartus ὁ μέγας, l. 2. Channan, c. 28. quod pro abscissione sumitur, in Ebraeorum libris. Nempe Siciliae Thapsus tam angustô colle cohaeret, ut ab ea putetur esse divulsa, et plane abscissa. Thucyd. l. 6. Ε῎ςι δὲ χερσονη σος μὲν ἐν ςενῷ ἰςθμῶ προὔχουσαεἰς τὸ πέλαγος, τῆς δὲ Συρακουσίων πόλεως οὔτε ὁδεὸν πολλην` ἀπέχει. Stephanus.: Θάψος πόλις Σικελίας ἐςὶ καὶ χερϚόνηϚος ἐν τῷ ςενῷ τȏυ ἰςθμοῦ. Revera enim tam angustâ cervice continenti iungitur, ut eminus conspicientibus videatur esse insula. Nec desunt, qui insulam appellent. Servius in l. 3. Aen. Thapsus insula non longe a Syracusis, plana et pene fluctibus par. Neque alia mens Dioscoridis, cum Thapsiam scribit ἐν Θάψῳ τῇνήσῳ primum esse repertam. Neque enim terrrarum uspiam ulla alia est insula Thapsus. Et fallitur Marcellus, cum vult unam esse Sporadum, quamvis praeeuntem habuerit Nicandri Scholiastem, in theriaca, v. 539. Nic. Lloydius. Baudrando est Isola delli Manghisi, 'Peninsula parva Siciliae, cum oppidulo cognomine in eius ora Orientali in valle Neetina. 14. mill. pass. a Syracusis in Boream, Megaram versus et Augustam, cum portu capaci. Addo hoc unum, quod hanc urbem lunatis castris circummunivisse legitur Caesar, in Histor. Belli Afric. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.